Audradus Modicus carmina 1

Testo base di riferimento: L. Traube, 1886-96

Altre sezioni


Nobilis ingenii linguam, facunde poeta,

Caelitus esse tibi dulci modulamine pandis,

Dum flagrans animo virtutum pascua lustras,

Dum salientis aquae perfundis lumina rore;

5

Ocius hinc lectae lauri succedis et umbrae:

Pallentis hederae nec non et pinguis olivae

Dans miro nexam capiti de fonte coronam.

Denique, quos dudum sitientis ire per agros

Cernebas miseros, studio florente monebas,

10

Vt fontis vitae clarissima cernere templa

Irent et votis peterent sibi dona salutis.

Me quoque iam dudum, carum quem ducis amicum,

Talibus Audradum dictis, Hincmare, monebas:

"Vt vivas felix, monitis nunc utere nostris;

15

Rumpe moras cursu properans: quo moenia cernis,

Fons ibi de medio sedis diverberat auras;

Et mihi largitur vivos haurire sapores

Atque tibi faciam praecedens limina pandi".

Credulus his equidem dictis festinus amici

20

Explorare locum, cernens sed culmina veni.

Sive fides (horret dictu) seu fictio fratris

Fama mox facili sancto me clausit ab imbri,

Vertex cum subito paret de margine bino

Sacratum tereti fontem circumdare saxo:

25

Si foret emensus, septem bis redderet ulnas,

Candida septenis species fulgebat in ulnis

Ac totidem mixtas nebulis obduxerat Eurus.

Illic dum frustra duodenis atteror horis

Tuque domi placidis celares tempora ramis,

30

Incusare fidem coepi fallacis amici

Nec desunt lacrimae, cur te praecedere sivi.

Occiduis quoque surgebant iam partibus umbrae,

Vesper et hesperias ornabat lampade terras,

Cum fletu victos oculos per moenia volvo

35

Vocibus his dominum, votis iterumque reposcens:

"O quicunque loci custos rectorque videris,

O dignare sitim misero restinguere tantam".

Mox de sede sacra vox est allata per auras:

"Sum rerum custos, sum vivi fontis origo;

40

Sed sine vase suos mortalibus abnegat haustus.

Sit cui - cognoscas - talis compacta figura:

Scilicet ut calamis septenis surgat ab imo,

Erigat et summum distinguens ansa cacumen,

Ora quidem totidem colli de vertice flagrent".

45

O quam gratisonis celebrabat talia verbis.

Demum quid facerem, docuit sermone paterno:

"Curre domum manibusque refer, quae mando, miselle.

Aut si pauperies te illud non sivit habere,

Invida seu furtim rapuit de nocte noverca

50

Aut si nulla domi mansit spes inveniendi:

Audi consilium †cur his exureris auris.

Huc quidam iuvenis ter nocte dieque frequentat

Et scypho nostris libamina fundit in aris:

Olli nos nostris dedimus viridentia pratis

55

Tecta, quibus maneat, iussus seu prosit amicis.

Cignea iamque sibi cortinis atria girat,

Vtitur et claris nostro moderamine lymphis,

Iam ceu dives amat pictis recubare tapetis.

Ocius accelerans illi haec mea dicta referto:

60

- Hospitio sanctam requiem meruisse fideles

Sis memor, o iuvenis; nunc et sine fine valeto -.

Auribus haec capiat, tectis de vimine textis

Temperet atque sitim, somnum sub nocte quietis

Sternat et arentes recreet per viscera fibras.

65

Et prima cum luce dies deiecerit umbras,

Molliat argillam, primo vel sole tepescat

Et nota tornet specie, quam novit abunde:

Obducat cera ceramque recondat harena;

Innocuos ignes iuxta mox collocet illud;

70

Aequet lance metalla, placet cum pondere librae,

Quae commissa sibi meminit, lucrique memor sit,

Per quae pollet ovans nostris vernantibus aulis;

Ambabus manibus post omnia follibus efflet

Et vacuet formam cera repleatque metallo;

75

Post aliquod spatium vas testis exuat assis

Effigiemque novam ferro diffumiget unco

Concilietque tuis manibus venerabile pignus.

Illud huc tecum veniens deferre memento:

Hoc libabis aquae fontem salientis ad astra.

80

Insuper et causam reseret, quid vase figurem,

Et dubios verbis animos tibi firmet amicis.

Interea triplum solvat cum carmine nodum,

Quem poterit fusum reserans ornare metallum.

Hunc tibi mente locans olli sic pangere mando:

85

"In gemina specie lunae distinguitur orbis:

Scilicet obscura claraque fugante tenebras;

Luminis et faciem terras dum vertit ad imas,

Altera pars caelo tenebris obducta tenetur;

Denique bis septem lumen mirabile visu

90

Evomit in terris glomerata fronte diebus"

(Nam - mirum dictu - coeunt dum lumina Phebae,

Instituere patres nimium sollempnia paschae);

Sed, sursum pallens ut primum condere lumen

Coeperit et terris nigra vilescere forma,

95

Ter septem numerant, quos non excedere soles

Sit, sed in his licitum sanctum sollempne requiri.

Quid hic pascha pium, numerus seu luna figurent,

Explicet et triplum poterit dissolvere nodum.

Hic memor esto: locum iuvenis responsa capessant".

100

"Sum praesens, iuvenis, referens haec ordine iusso."

"Iussa refers, agnosco quidem mandata relatis.

Immortale decus domino regnumque perenne,

Qui mihi dignatur geminas mandare salutes

Quique dedit vivo faciem perfundere rivo

105

Vimineasque domus frondenti tegmine cessit,

Excipit ac nostri scypho libamina voti:

Illius (haud dubium) nobis praecepta tulisti.

Da, dilecte, manum mecumque hac nocte quiesce

Florentemque domum iam nunc fidissimus intra

110

Atque sedens animum recreato salubribus undis,

Vtere vel stratis somno sub nocte tapetis;

Cetera quaeque refers, Aurora teste facessam".

"Non meritis indigna tuis tibi gloria crevit

Tanta, bonus hospes; sacro de fonte bibisti:

115

Namque vales doctis aegrum sanare loquelis.

En quaesita manus: quovis properemus, amice;

Nec fraudabo thorum menbris nec pocula labris.

Illius aeternum maneat per secula nomen,

Hospitis electi qui me direxit ad aulam.

120

Sed cum tanta tibi virtus laudesque manerent,

Miror, cur tantis voluisti subdere poenis

Me, qui nil nocui, iuvenem sed semper amavi:

Dicere si liceat, placitum culpabo magistri.

Nam quondam, placidis caneres cum vocibus odas,

125

Me ceu dilectum mulcebas carmine tali:

Consule festinus propriae, dilecte, saluti;

Te quoque paulatim praecedens limina pandam;

Intra, qua saliens fons vivus verberat astra.

Ficta fides placiti rapuit vestigia pacti

130

Condictoque loco veniens incognitus erro.

Bisque quaterque vocans Hincmarum vocibus addo:

Hauriebant vacuas crebra de voce loquelas

Aurae tuque fidem velans responsa negabas,

Altitonans donec misit me partibus istis

135

Cunctaque, quae retuli, docuit sermone paterno".

"Confortare, precor, violet ne cura quietem;

Sit tibi nunc requies spatio sub noctis opacae,

Et veniente die dictis responsa parabo".

"Pallida Luciferum sequitur iam filia Solis:

140

"O meus Audrade, sospes, sis, somnia linquis".

"O venerande nimis, sanum me somnia linquunt.

Principio lucis, pacti vel temporis hora

Perfice namque, precor, multum laudabilis hospes,

Pignus et exponas missum cum carmine nodum".

145

"Incipe nunc mecum, caelestis gratia, carmen

Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.

Sit regi domino virtus, laus, gloria semper;

Illius et faciem precibus poscamus uterque,

Sensibus ut nostris adspiret iussa fateri.

150

Qui tibi differri iussit sua pocula, donec

Aeternum fatearis eum credasque colasque.

Incipe nunc mecum, caelestis gratia, carmen

Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.

Vult etenim sciri, mundi qui tempora ducit,

155

Pontum telluremque polosque creavit et illis

Aere subtili formam speciemque reducit,

Astris qui caelos, variis animalibus arvam,

E grege squamoso fluvios volucrumque perornat

Aera, post hominem fecit ratione refertum,

160

Talibus et dictis affatur conditor illum:

""Quaeque moventur in orbe novo frondentque virentque,

Omnia trado tibi, mihimet tu subditus esto:

Illa tuis vivant, nostris tu cedito iussis.

Confero multa tibi, nobis vel pauca rependas:

165

Vnius ut ligni tangas ne mala, memento;

Nam te de limo feci vitaque replevi,

Vt semper vivas, si non neglexeris illud,

Et mecum regnes senio non fractus in aevum.

Quod si de vetita gustaveris arbore malum,

170

Continuo mortalis eris, captivus et ibis

Fonsque tibi vitae claudetur cum paradiso.

Nam te qui terrae dominum concedo manere,

Carcere flammivomo, tristi nec torqueo fumo

Horrisonique canis rabiem non cernere cogo

175

Nec feci gelidum tenebris sentire dolorem,

Alterius fugias domini succumbere iussis.

Cuius suggestu misero si riseris actu,

Quas retuli supra, merito succumbito poenis".

Eheu, qui primi recinam nunc facta parentis?

180

Qui sprevit praecepta dei vitamque reliquid

Et mortis domino consensit et intulit orbi

Atque suis natis, omni sobolique sequenti,

Quas meruit poenas, domino mercatus iniquo.

Qui vetiti malum ligni porrexerat Evae,

185

Eva viro, mortem cunctisque sequacibus ambo:

Sic homo, cum voluit, vitam pro morte reliquid.

Incipe nunc mecum, caelestis gratia, carmen

Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.

Sed tamen omnipotens, rerum cui summa potestas,

190

Quem fecit hominem, doluit, miseratus et illum

Dulcibus alloquiis et celsa voce reclamat:

"Quo fugis, o factura mei? per devia vallis

Tendis ad ignotas et caeci carceris aedes

Sulphureasque domus flammas sine fine vomentes.

195

Illic mors inimica sedens tua funera sarcit,

Obvia mille tuo praemittens spicula cordi.

Flecte, miser, cursum, quo sol consurgit eoo,

Est ubi nostra domus et vivi fontis origo

Et septem palmae faciem salientis amictant

200

Fecundae fructu, quarum non poma putrescunt,

Temperies veris, flores et roscida mella

Et miranda suos emittunt gramina flores -

Pulchrius in toto rerum nil cernitur orbe -:

Huc plangens lacrimansque redi veniamque preceris

205

Et votis exposce tibi pia pocula fontis

Et fructu palmae peccati vincula solve;

Namque tuae mortis tu conscius esse videris".

Haec celebrante deo clementi carmine verba

Infelix oculos, gressum nec flexit ad illum,

210

Sed mortis dominum loetali sorte secutus

Excepit dignas tanto pro crimine poenas.

Hostis, ut agnovit revocari carmine vinctum,

Fraude dolos acuit figitque cacumine culmi

Mortiferum pomum, nexit calamumque dracone,

215

Extulit et virga signum pomo colubroque

Ante patrem prolemque suam; non intulit illis

Vim, quod sponte sua cuncti periere sequentes.

Sic victor serpens victricia signa levavit

Et sibi per campos urbesque domusque petivit

220

Et nemora sculpi simulachra deumque precari

Se iussit hominumque genus sibi subdidit omne.

Incipe nunc mecum, caelestis gratia, carmen

Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.

Sed deus aeternus hominem servire metallo

225

Indoluit legitque viros, quos esse prophetas

Iussit et errantem docuit revocare parentem.

Hi domini videre domum fontemque biberunt,

Gustarat palmae fructum sed nullus eorum,

Vincula nec potuit captivi solvere quisquam -

230

Aequalis patri donec de virgine natus

Filius advenit homines retinere labantes

Et revocare sibi mortis de carcere lapsos.

Ipse quidem praesens dominus haec verba salutis

Eloquio dulci, saliens fons, intulit orbi:

235

"Terrigenae, quicunque sitim restinguere rivo

Vultis, < ad > aeternum cursim contendite fontem:

Vnicus ecce dei fons vitae iure perennis

Effluo nunc largos vobis sitientibus ymbres.

Namque meas hominum quisquis gustaverit undas,

240

Vltra non sitiet, felix sed vivet in aevum.

Cernitis ecce quidem praesenti corpore natum

Me, patris aeterni genitum sine temporis hora:

De me deque patre procedit spiritus almus,

Quem septem palmae, faciem quae fontis amictant

245

Multiplici dono distinctae, mistice signant.

Nam dederam mundo vitam, quam respuit Adam

Humano generi gignens loetale venenum:

Vnde fluit totum morti tenebrisque pererrat.

Illum, qui feci, praesens nunc ipse requiro:

250

Eligo namque hominem moriens absolvere loeto.

Namque per excessum vitam pro morte reliquid

Proque suis meritis paradisi perdidit aulam;

Cognitione dei vacuus simulachra deosque

Effigiare sibi studuit dominosque precari:

255

Hunc ego decrevi soli mihi subdere colla.

Quid facit? ah - furis rapitur deceptus amore

Vtque deum veneratur eum, cui claustra gehennae,

Inferus et flammae tenebrisque obducta vorago

Atra manet sedes spirantibus undique flammis.

260

O factura mei, tristi sub sorte laboras;

Quam feci manibus faciem vitaque replevi,

Ad me deflectas: nam, qui voco, corpore sumpto

Te revocare volens veni moriturus in orbem".

Signifer ille quidem loeti mortisque repertor

265

Talibus auditis furiis accensus et ira

Artibus insultat fidis: "Sat possumus?," inquit

"Cum mater hominum nostro sine numine tantum

Ediderit terris culpati nescia partus.

Conditor ille potens, caeli qui possidet arcem,

270

In terris hominem primum quem fecit, adivi

Deiecique suis, clausum quis sepserat, aulis,

Et mihi subieci et natos vulgusque nepotum,

Insuper et proprio complevi dogmate mundum;

Me sine nec prolem matres genuere maritis,

275

Ex quo nostra volens Adam praecepta secutus

Seque suosque dedit nobis servire parentes -

Legibus hic donec, pacto quo nescio, fractis

Tantus in orbe puer nullius criminis heres

Intrat et antiquas praesumit frangere leges,

280

Dum mihi prostratum quaerit sibi surgere mundum.

Hunc ego ter temptans hominem cognoscere purum

Arte mea volui: hem - pulsus dubiusque recessi.

Ergo decet maiora virum sentire pericla:

Mors, mihi te sociam solito cum foedere iungam.

285

Qui nisi cognoscat, semper quid possit amica,

Esse potest: totum revocet per carmina mundum".

Mors dedit econtra tales de pectore voces:

"Foedera si quaeris, tecum sum semper ubique.

Perfice, quod gaudes: totus quam suscipit orbis,

290

Aemulus ille tuus morsu degustet amaro;

Erige, nil tardes, virgam: pomum colubrumque

(Quo lato digne dominus veneraris in orbe

Lexque manet priscos subdens tibi iure colonos);

Illius in faciem victricia signa levato.

295

Humano qui more nisi tua sceptra sequatur,

Sorte mea calidam divellam corpore mentem

Tuque potens animam rapias raptamque tenebis,

Corpus inoptata claudetur morte sepultum:

Sic quoque cessabit nostros inrumpere fines".

300

Dixerat: et daemon concusso culmine signi

Audet - in aeterno torquendus sulphuris igne -

Infestare dei faciem pomo colubroque.

Incipe nunc mecum, caelestis gratia, carmen

Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.

305

At patiens dominus, hominum cui cura perhennis,

Signa levat contra lignum: pomum chelidrumque,

Pro furto pomi sacrum dans in cruce pomum.

Huius non speciem potuit mors ferre nec hidrus;

Moxque fugam caperent, si non vis proxima Christi

310

Maiestasque dei leviathan prenderet hamo

Et natus hominis mortem moriendo necaret.

Qui ponens animam sancto commisit ab ore:

"Protinus, alma, iubeto hostis saevissima colla

Divinis stringi vinclis" - torvumque draconem

315

Iam tormenta premunt suspecta trahuntque gementem

Ad portas Herebi; dominus quas obruit atque

Tartara disrupit. Caeci tunc carceris aedes

Lux domini inradians evertit: luce tenebras.

O nova captivis facies tunc visa tonantis,

320

Qui genus humanum rapuit de fauce draconis,

Vincula dissolvit, praedam patrique reduxit

Armillaeque tetras percussit cuspide fauces,

Posse nec indulsit sanari vulnus apertum.

Tunc mortis morsus praedictus voce prophetae

325

Extitit: et partem rapuit partemque reliquit,

Primus et ad vitam devicta morte triumphans

Ter redeunte, die posthaec surrexit ab umbris

Christus et e tenebris lumen resplenduit orbi,

Vt sol post tenebras consurgit luce choruscus,

330

Condere quem densae nunquam potuere tenebrae.

Sic chaos exuperans Christus de morte migravit

Atque pium celebri cum nomine pascha sacravit.

Quo transivit enim, lux est et vita perennis

Dans formam nobis tenebris emergere posse;

335

Si tamen illius celebremus dogmatis horam,

Lumine quam lunae, numero signavit et almo.

Inferiora legas, si vis haec, carmina, nosse.

Perfice nunc mecum, caelestis gratia, carmen

Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.

340

Nunc audi, frater, quae sit displosio nodi.

In gemina specie lunae distinguitur orbis:

Scilicet obscura claraque fugante tenebras.

Dicitur hac specie pars terrae parsque polorum:

Effigies hominis manibus plasmata creantis;

345

Actenus et terris conversum lumen ad illum

Vertere luna monet. Quae dum sua lumina terris

Volvit et ad caelum tenebris obducta tenetur:

Dat hominis formam, qui, dum terrestria quaerit,

Ingenii lumen terras convertit ad imas,

350

Excipit, et, vulgi gaudens dum murmure laudes,

Dispectus caelo, tenebris obductus habetur;

Interea minimum poterit sollempnis haberi.

Bis etenim septem glomerata fronte diebus

Evomit in terris lumen mirabile luna,

355

In quibus est vetitum sanctum sollempne requiri:

Qui duo, quae Christum praecedunt, tempora signant,

Ante datam legem primum, sub lege secundum;

Per quae terrigenae peccati pondere pressi

Ingenium vitae sibimet conferre volentes

360

Indigni caelo tenebris mersere senectam,

Morte nec abiecta meruerunt cernere pascha.

Sed, sursum pallens ut primum condere lumen

Coeperit et terris nigra vilescere forma,

Ter septem numerant, quos non excedere soles

365

Sit, sed in his licitum sanctum sollempne requiri:

Sic lacrimans primum caelo cum vertere vitam

Coeperit et terris vilis, despectus et esse,

Iam caelo carus ter septem supputet illud

Scilicet in mundo, Christi quo gratia fulget,

370

Tempus et ex toto conversus corde requirat

Pascha salutiferum celebri ratione repertum

Deque tenebrosa saliens caligine noctis

Transeat ad lucem, Christus quam contulit orbi,

Vt tribuente deo felix per saecula vivat.

375

Perfice nunc mecum, caelestis gratia, carmen

Aeterni fontis, scyphi, paschalis et horae.

Auxiliante deo, cuius mihi verba tulisti,

Archanum fidei reserans sub nomine paschae

Explicui, triplum potuique resolvere nodum.

380

Marginis et geminas cecini iam forte figuras,

Clara septenis specie qui fulget in ulnis

Ac totidem mixtis variatur cortice nigro.

Vas quoque iam fudi: venerabile pignus honoris,

Septenis calamis, oris totidemque perornans.

385

Hoc sine quisque sitit, frustra contendit ad imbres

Aeterni fontis: hic est sapientia patris.

Non intrabit enim commercia pectoris atri,

Subdita peccatis nec mens amplectitur illam;

Spiritus ipse dei sed quam dignissimus hospes

390

Expurgans vitiis septeno munere dotat

Perpetuoque sibi mansuram dedicat aulam,

Haec sitiens limphas poterit haurire salubres.

Hoc vas quisquis habet, fontis festinet ad undas,

Hauriat et sacris fundat libamen in aris.

395

Cursibus aetheriis sonitus fit maximus orbi;

Qui regit hunc, somno monuit me sensibus imis

Haec, Audrade, tibi modulari carmine dulci

Pignora cara satis, recinas quae saepius oro:

Sic quoque felici tractabis gutture fontem

400

Quaesitum longo certamine, dulcis amice.

Maxima dona tibi caelestis gratia confert

Haec: memor esto mei, sacris cum funderis aris,

Obsecro, mi frater; nunc felicissimus esto."